Buscar este blog

La verdadera Iglesia de Dios...

La verdadera Iglesia de Dios...

miércoles, 14 de noviembre de 2012

Santa Misa por la Nueva Evangelización

                                         
Con firma del 17 de junio de 2012, la Congregación para el Culto Divino y la Disciplina de los Sacramentos aprobó la "Santa Misa por la Nueva Evangelización", la cual podrá celebrarse durante todo el Año de la Fe, en los días no impedidos por las leyes litúrgicas. 
Les presento a continuación la traducción oficial al castellano, del original latino (que transcribo más abajo). Nótese que en este último se transcribe íntegra la Liturgia de la Palabra con las alternativas previstas para el tiempo pascual.

 

 En castellano:

Antífona de entrada Cf. Ps 104, 3-4. 5

Gloriaos en su santo nombre,
que se alegren los que buscan al Señor.
Recurrid al Señor y su poder,
recordad las maravillas que hizo.

Oración colecta

Dios nuestro, que por el poder del Espíritu Santo
enviaste a tu Verbo para evangelizar a los pobres,
haz que nosotros, teniendo los ojos fijos en Él,
vivamos siempre con caridad auténtica,
como mensajeros y testigos de su Evangelio
en todo el mundo.
Por nuestro Señor Jesucristo, tu Hijo,
que vive y reina contigo en la unidad del Espíritu Santo,
y es Dios, por los siglos de los siglos.

                                                 LITURGIA DE LA PALABRA
Primera lectura
Sir 34,9-20 o: Sir 42,17-24; en el tiempo pascual: Hch 10,36-43
Salmo responsorial: del Salmo 21

C. Anunciaré tu nombre a mis hermanos.

El Señor es mi alabanza en la gran asamblea;
cumpliré mis votos delante de sus fieles.
Los pobres comerán y quedarán saciados,
alabarán al Señor los que lo buscan. C.

Recordarán y volverán al Señor
todos los confines de la tierra.
Me hará vivir para él,
lo servirá mi descendencia. C.

Se hablará del Señor a la generación que viene;
anunciarán su justicia;
al pueblo que nacerá dirán:
¡Aquí está la obra del Señor! C.

Segunda lectura

Ef 4,23-32 o: Col 3,12-17; en el tiempo pascual: Hb 10,19-25
Aclamación al Evangelio Cf. Hch 5,42

C. Aleluya.
Cada día, en el Templo y en las casas,
los apóstoles no cesaban de enseñar
y anunciar que Jesús es el Cristo. 
C. Aleluya.
Evangelio: Lc 4,14-22a
***
Oración sobre las ofrendas

Te rogamos, Señor, que santifiques estos dones
y acojas, en tu bondad, nuestra humilde ofrenda
para que nuestros cuerpos lleguen a ser un sacrificio
vivo, santo y agradable a tí
y nos concedas servirte, no como el hombre viejo,
sino en novedad de vida, según tu Espíritu.
Por Jesucristo, nuestro Señor.

Antífona de comunión Cf. Lc 4, 18-19

El Espíritu del Señor está sobre mí,
porque me ha ungido para evangelizar,
para proclamar el año de gracia del Señor
y el día de la redención.

Oración después de la comunión

Renovados con el alimento precioso
del Cuerpo y de la Sangre de tu Hijo,
te rogamos, Señor, que transformes nuestro corazón
y nos concedas un espíritu nuevo,
para que caminemos fielmente en novedad de vida.
Por Jesucristo, nuestro Señor.



                                          MISSA PRO NOVA EVANGELIZATIONE
(Editio typica latina)

 
Ant. ad introitum Cf. Ps 104, 3-4. 5

Laudámini in nómine sancto eius,
lætétur cor quæréntium Dóminum.
Quǽrite Dóminum et poténtiam eius,
mementóte mirabílium eius, quæ fecit.

Collecta

Deus, qui, virtúte Spíritus Sancti,
Verbum tuum paupéribus evangelizáre misísti,
fac nos, óculis in eum inténtis,
in caritáte non ficta semper vívere,
eius Evangélii præcónes ac testes
in univérso mundo efféctos.
Per Dóminum.

                                                            LITURGIA VERBI
 
Lectio prima Sir 34, 9-20
Oculi Domini super timentes eum.

Léctio libri Sirácidæ:
Vir, qui peregrinátus est, multa dídicit, et, qui multa expértus est, enarrábit sciénter.
Qui non est expértus, páuca recognóscit, qui autem peregrinátus est, multíplicat astútiam.
Multa vidi errándoet plúrima verba intelléxi; alíquoties úsque ad mortem periclitátus sum et horum cáusa liberátus sum.
Spíritus timéntium Dóminum vivet, et in respéctu íllius benedicétur.
Spes enim illórum in salvántem illos, et óculi Dei in diligéntes se.
Qui timet Dóminum, nihil trepidábit et non pavébit, quóniam ipse est spes éius.
Timéntis Dóminum beáta est ánima éius.
Ad quem respícit? Et quis est fortitúdo éius?
Óculi Dómini super timéntes eum: protéctor poténtiæ, firmaméntum virtútis, tégimen ardóris et umbráculum meridiáni, custódia offensiónis et adiutórium casus, exáltans ánimam et illúminans óculos, dans sanitátem vitæ et benedictiónem.

Verbum Dómini.

Vel: Sir 42, 17-24
Gloria Domini plenum est opus eius.

Léctio libri Sirácidæ:
Non valent sancti Dómini enarráre ómnia mirabília éius.
Confirmávit Dóminus exércitus suos stabilíri coram glória sua.
Abýssum et cor hóminum investigávit et in astútia eorum excogitávit.
Cognóvit enim Dóminus omnem sciéntiam et inspéxit in signum ævi annúntians, quæ præteriérunt et quæ superventúra sunt, et revélans vestígia occultórum.
Non prǽterit illum ómnis cogitátus, et non abscóndit se ab eo ullus sermo.
Magnália sapiéntiæ suæ ordinávit, únicus est ante sǽculum et úsque in sǽculum;
néque augétur néque minúitur et non eget alícuius consílio.
Quam desiderabília ómnia ópera éius, et tamquam scintílla spectátu!
Omnia hæc vivunt et manent in sǽculum, et in omni necessitáte ómnia obáudiunt ei.

Verbum Dómini.

In tempore paschali: Act 10, 34a. 36-43
Nos testes sumus omnium, quæ Dominus fecit.

Léctio Actuum Apostolórum:
Aperiens autem Petrus os dixit:
«Verbum misit Deus fíliis Israel evangelízans pacem per Iesum Christum; hic est ómnium Dóminus. Vos scitis quod factum est verbum per univérsam Iudǽam incípiens a Galilǽa post baptísmum, quod prædicávit Ioánnes: Iesum a Názareth, quómodo unxit eum Deus Spíritu Sancto et virtúte, qui pertránsivit benefaciéndo et sanándo omnes oppréssos a Diábolo, quóniam Deus erat cum illo.
Et nos testes sumus ómnium, quæ fecit in regióne Iudæórum et Ierúsalem; quem et occidérunt suspendéntes in ligno. Hunc Deus suscitávit tértia die et dedit eum maniféstum fíeri non omni pópulo, sed téstibus præordinátis a Deo, nobis, qui manducávimus et bíbimus cum illo postquam resurréxit a mórtuis; et præcépit nobis prædicáre pópulo et testificári quia ipse est, qui constitútus est a Deo iudex
vivórum et mortuórum. Huic omnes Prophétæ testimónium pérhibent remissiónem peccatórum accípere per nomen eius omnes, qui credunt in eum».

Verbum Dómini.

Psalmus responsorius Ps 21, 26-27a. 28ab. 30c. 31-32

C. Narrábo nomen tuum frátribus meis.

Apud te laus mea in ecclésia magna;
vota mea reddam in conspéctu timéntium eum.
Edent páuperes et saturabúntur,
et laudábunt Dóminum, qui requírunt eum. C.

Reminiscéntur et converténtur ad Dóminum
univérsi fines terræ.
Anima autem mea illi vivet,
semen meum sérviet ipsi. C.

Narrábitur de Dómino generatióni ventúræ;
annuntiábunt iustítiam eius pópulo,
qui nascétur:
«Hæc fecit Dóminus!». C.

Lectio secunda Eph 4, 23-32
Renovamini spiritu mentis vestræ.
 
Léctio Epístolæ beáti Pauli apóstoli ad Ephésios:
Fratres:
Renovámini autem spíritu mentis vestræ et indúite novum hóminem,  qui secúndum Deum creátus est in iustítia et sanctitáte veritátis.
Propter quod deponéntes mendácium loquímini veritátem unusquísque cum próximo suo, qúoniam sumus ínvicem membra.
Irascímini et nolíte peccáre; sol non óccidat super iracúndiam vestram, et nolíte locum dare Diábolo. Qui furabátur, iam non furétur, magis autem labóret operándo mánibus bonum, ut hábeat unde tríbuat necessitátem patiénti. Omnis sermo malus ex ore vestro non procédat, sed si quis bonus ad ædificatiónem opportunitátis, ut det grátiam audiéntibus.
Et nolíte contristáre Spíritum Sanctum Dei, in quo signáti estis in diem redemptiónis. Omnis amaritúdo et ira et indignátio et clamor et blasphémia tollátur a vobis cum omni malítia. Estóte autem ínvicem benígni, misericórdes, donántes ínvicem, sicut et Deus in Christo donávit vobis.

Verbum Dómini.

Vel: Col 3, 12-17
Induite vos caritatem, quod est vinculum perfectionis.

Léctio Epístolæ beáti Pauli apóstoli ad Colossénses:
Fratres:
Indúite vos ergo, sicut elécti Dei, sancti et dilécti, víscera misericórdiæ, benignitátem, humilitátem, mansuetúdinem, longanimitátem, supportántes ínvicem et donántes vobis ipsis, si quis advérsus áliquem habet querélam; sicut et Dóminus donávit vobis, ita et vos; super ómnia autem hæc: caritátem, quod est vínculum perfectiónis.
Et pax Christi dominétur in córdibus vestris, ad quam et vocáti estis in uno córpore. Et grati estóte.
Verbum Christi hábitet in vobis abundánter, in omni sapiéntia docéntes et commonéntes vosmetípsos psalmis, hymnis, cánticis spirituálibus, in gratia cantántes in córdibus vestris Deo; et omne, quodcúmque fácitis in verbo aut in ópere, ómnia in nómine Dómini Iesu grátias agéntes Deo Patri per ipsum.

Verbum Dómini.

In tempore paschali: Hebr 10, 19-25
Iesus Christus initiavit nobis viam novam et viventem.

Léctio Epístolæ Hebrǽos:
Habéntes itáque, frátres, fidúciam in intróitum Sanctórum in sánguine Iesu, quam initiávit nobis viam novam et vivéntem per velámen, id est carnem suam, et sacerdótem magnum super domum Dei, accedámus cum vero corde in plenitúdine fídei, aspérsi corda a consciéntia mala et ablúti corpus aqua munda.
Teneámus spei confessiónem indeclinábilem, fidélis enim est, qui repromísit; et considerémus ínvicem in provocatiónem caritátis et bonórum óperum, non deseréntes congregatiónem nostram, sicut est consuetúdinis quibúsdam, sed exhortántes, et tanto magis quanto vidétis appropinquántem diem.

Verbum Dómini.

Alleluia Cf. Act 5, 42

C. Allelúia.
Omni die in templo et circa domos
apóstoli non cessábant docéntes
et evangelizántes Christum, Iesum.
C. Allelúia.

Evangelium Lc 4, 14-22a
Spiritus Domini super me.

c Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam
In illo témpore:
Regréssus est Iesus in virtúte Spíritus in Galilǽ́am. Et fama éxiit per univérsam regiónem de illo. Et ipse docébat in synagógis eórum et magnificabátur ab ómnibus.
Et venit Názareth, ubi erat nutrítus, et intrávit secúndum consuetúdinem suam die sábbati in synagógam et surréxit légere. Et tráditus est illi liber prophetæ Isaíæ; et ut revólvit librum, invénit
locum, ubi scriptum erat:
«Spíritus Dómini super me; propter quod unxit me evangelizáre paupéribus, misit me prædicáre captívis remissiónem et cæcis visum, dimíttere confráctos in remissióne, prædicáre annum Dómini accéptum».
Et cum plicuísset librum, réddidit minístro et sedit; et ómnium in synagóga óculi erant intendéntes in eum. Cœpit autem dícere ad illos:
«Hódie impléta est hæc Scriptúra in áuribus vestris».
Et omnes testimónium illi dabant et mirabántur in verbis grátiæ, quæ procedébant de ore ipsíus.

Verbum Dómini.

***
Super oblata

Propítius, quǽsumus, Dómine, hæc dona sanctífica
et obséquium humilitátis nostræ benígnus inténde
ut córpora nostra hóstia vivens, sancta, tibi placens fiant
et non ratióne véteris hóminis sed secúndum Spíritum tuum
in novitáte vitæ nos fácias servíre.
Per Christum.

Ant. ad communionem Cf. Lc 4, 18-19

Spíritus Dómini super me,
propter quod unxit me evangelizáre,
prædicáre annum Dómini accéptum,
et diem redemptiónis.

Post communionem

Fílii tui Córporis et Sánguinis prætiósi
alimónia mente renovátis,
da nobis, quǽsumus, Dómine,
cor áliud et spíritum novum
ut in novitáte vitæ perseveránter ambulémus.
Per Christum.

14 de noviembre, memoria de San Serapio, mártir mercedario.


No hay comentarios:

Publicar un comentario